- NUMMULARII
- NUMMULARIIGraece Κολλυβιςταὶ, Matth. c. 21. v. 12. Καὶ ἐισῆλθεν ὁ Ιἠσοῦς ἐις τὸ ἱερὸν τοῦ Θεοῦ, καὶ ἐξέβαλε πάντας τοὺς πωλοῦντας καὶ ἀγοράζοντας εν τῷ ἱερῷ καὶ τὰς τραπέζας τῶ κολλυβιςτῶν κατέςτρεψε, κταλ. Et introrvit Iesus in Templum Dei et eiecit omnes, qui vendebant et qui emebant in Templo: mensasque Numulariorum subvertit etc. Aliter Ἀργυραμοιβοὶ, Campsores, dicuntur qui nummulos et minutos nummos pro maioribus dabant iis, qui necesse habebant maiores minoribus ad usum sacrum permutare. Gloss. Gr. Laim. καλκολόγος, Nummularius Aescudator. Gloss. Lat. MS. Reg. Nummularius, Colelctarius, Mensarius. Vide l. 19. ff. de Edendo. Sed et eadem voce Monetarii designautur in Tab. Ecclesiae Gratianopulit. Brevis, vel computatio de consuetudine, quam Episc. Gratianopolitanae Urbis-----habuerunt in Ecclesia S. Donati Confesseris----- Est et insuper alia consuetudo in praedicta Ecclesia, vel in supra dicto loco, at in suo cymiterio Nobiles et potentes, divites et pauperes, sine ulla contradictione, sepeliant, Nummularios, h. e. Monetarios habeant, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra in voce, Trapezita, it. supra Argentarii; uti de quatuor sensibus, quorum iudicium in explorandis nunimis adhibent, infra Olfactus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.